- COSTA
- I.COSTARoderici frater, Hispan. Rex, an. ab Urb. Cond. 1452II.COSTAapud Plin. l. 11. c. 37. Costae horum tantum octonae, suibus denae, cornigeris tredecim, serpentibus triginta: quid sit, notum. Apud Pausaniam vero, l. 1. Protophani Magnesio in Olympia eôdem die pancratiô et luctâ victori, costae, ut in aliis hominibus, discretae non fuerunt, sed os unum continuum; a iugulo ad situm usque postremae nothae costae. Dalechampius ad h. l. Ex costa Adami Evam formatam, habemus Gen. c. 2. v. 21. et seqq. ad quem locum multis Eruditi quaerunt, an illa supernumeraria fuerit in Adamo, an una ex costis eius necessariis? Respondet Rivetus, supernumerariam superfluamque illam non fuisse colligi hinc, quod Adam, postquam e somno excitatus Evam conspexit, dixit illam fuisse os ex ossibus suis; superflua autem costa naturale eius propriumque os non fuisset. Sed et erat ad significandum coniunctionem arctissimam Adami et Evae, ac mulieris ex viro naturalem originem et dependentiam conveniens magis, ut formaretur Eva ex aliqua parte necessariâ virilis corporis, quam si ex superflua materia fuisset constructa. Nec propterea mancus postmodum Adamus fuit, Deus enim desumptâ una de costis eius, inclusit carnem pro illa, h. e. unâ costâ necessariâ ablatâ aliam eius in locum substituite quod ei facillimum fuit, et in momento, quandoquidem nihil hîc naturali modô, sed per omnipotentiam Creatoris, factum est etc. Vide praefatum Auctorem in Genesin, Exercit. 24. Ab animalibus transiit ad naves vox. Plinius, de Acantho Aegyptia, Ob id utilissima navium costis etc. Virg. l. 2. Aen. v. 16.----- ----- Intexunt abiete costas.Quae Graecis itidem ἐγκοίλια, uti de corpore humano. Interamenta Livius vocat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1110.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.